monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis divina scriptura testetur, ne longum faciamus, breve illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
2 Non solum igitur pecore vel qualibet alia re corruptibili atque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si viderit.
3 Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in victimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus.
4 Sacrificium ergo visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens apud prophetam vel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: "Si voluisses", inquit, "sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet." Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum ostendit velle sacrificium.
5 Non vult ergo sacrificium trucidati pecoris, et vult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum velle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea velle creditur, velut suae gratia voluptatis.
6 Nam si ea sacrificia quae vult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae velut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege vetere praecepisset.
7 Et ideo mutanda erant oportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia vel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: "Si esuriero", inquit, "non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?" tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate.
8 Deinde subiungens quid illa significent: "Immola", inquit, "Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua et invoca me in die tribulationis, et eximam te et glorificabis me." Item apud alium prophetam: "In quo", inquit, "adprehendam Dominum, assumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in vitulis anniculis? Si acceptaverit Dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium? Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum ventris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo?" Et in huius prophetae verbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus.
9 In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: "Bene facere", inquit, "et communicatores esse nolite oblivisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo." Ac per hoc ubi scriptum est: "Misericordiam volo quam sacrificium" nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est veri sacrificii.
10 Porro autem misericordia verum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoravi: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi sive templi multis modis de sacrificiis leguntur divinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. "In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae."